Peñafiel, 24 de julio de 1222

Fueros «honestos et útiles» concedidos
a Madrid por Fernando III


t regalia gesta fidelius perhennentur, necesse est ut oblivionis ignavie, scripture subsidio succurratur. Cum itaque concilium de Madrid avo meo regi Alfonso inclite recordationis et famosissimo imperatori, necnon et avunculo meo regi Henrico, et michi circa principium10 regni mei et circa progressum in omnibus, quecumque volui, semper fideliter et devote adheserit, et variis serviciis sine intermissione me sibi obligaverit, tot et tam bona servitia non decuit maiestatem regiam sine remunerationis gratia pertransire. Eapropter ego Ferrandus, Dei gratia Rex Toleti et Castelle, una cum uxore mea Beatrice regina et cum filio meo Infante Alfonso, ex assensu et beneplacito domine Berengarie regine genitricis mee, et de consilio magnatum meorum, ut vestra inconcussa fidelitas perhennis remunerationis testimonio glorietur, vobis duximus foros honestos et utiles concedendos; quibus motu proprio, non ad instantiam nec ad petitionem vestram, sed supradictis et multis aliis sepe et sepius invitatus, que indecens erat maiestatem regiam irremunerata relinquere, foris duxi vos dignum sequentibus insignire.

Concedo itaque vobis quod vos, Concilium, ponatis omnes vestros aportellatos ad vestrum forum et adelantatos; hoc modo videlicet quod eligatis adelantatos quot et quales volueritis de vestro Concilio; et mittite michi nomina eorum scripta, et ego debeo vobis cos concedere sine difficultate et mora per cartam meam. Qui non tenuerit domum populatam in villa et non habuerit equum et arma, non habeat portellum; et omnes aportellati unoquoque anno mutentur, donec sint omnes positi qui ad hoc fuerint convenientes.

De pecto taliter est statutum: quod omnis ille qui habuerit valiam de triginta morabetinis, det unum morabetinum; et qui habuerit de quindecim morabetinis det dimidium morabetinum in anno, et non amplius. Pectum autem hoc modo debet colligi, videlicet quod dominus Rex eligat duos bonos homines de unoquoque sexmo, vel quarto, vel de collationibus; et concilium eligat sive adelantatos, sive alios, tot videlicet quot Rex elegerit; et omnes isti insimul faciant los pecheros iuste, et iurent omnes prius super sacrosancta dei evangelia quod fideliter hec faciant tam regi quam concilio. Et cum los pecheros fuerint facti, pectum regis colligant illi solummodo quos rex posuerit. Collectores vero unoquoque anno mutentur, tam illi quos rex posuerit, quam illi quos Concilium dederit. Si quis dixerit quod non habet valiam pro qua debeat pectare, salvet se cum duobus pecheros, et exeat a pecto; et iuramentum illius qui iurare debuerit recipiant usque ad tertiam diem. Et post diem tertiam nec teneatur iurare nec respondere pro pecto in anno illo. Pectum autem semper colligatur in mense februarii, et infra mensem modis omnibus sit collectum.

Qui voluerit esse vicinus, compleat vicinitatem ad forum ville, secundum quod in carta vestra continetur; et sit vicinus.

De aldeis taliter est statutum, videlicet quod aldee non sint separate a villa vestra; imo sint cum villa eo modo quo erant tempore regis Alfonsi, bone memorie, avi mei.

De excusatis illi tantum excusent qui usque hodie per forum excusarunt, et non alii; et illi tantum sint excusati qui usque hodie per forum fuerunt excusati. Aliter, nec excuset aliquis, nec excusetur.

In anno, quo pectaveritis, non faciatis fonsadum; et in anno, quo feceritis fonsadum, non pectetis. Fonsadum vero hoc modo debetis facere: extra regnum cum corpore regis debetis semel in anno facere fonsadum, et esse cum eo in fonsado quantum ipse illuc fuerit; in regno, quotiens rex opus habuerit et vos vocaverit, debetis ire in fonsadum cum corpore regis.

In omnibus aliis causis vivatis secundum vestrum forum et secundum vestram cartam; et rex habeat suos redditus et sua iura, sicut iamdictus rex dominus Alfonsus, avus meus, habebat; et faciam iustitiam in omnibus qui illud meruerint, sicut ille suo tempore faciebat.

Et hec mee concessionis fororum pagina rata et irrevocabilis omni tempore perseveret.

Facta carta apud Pennamfidelem, XXIIIº die Julii, Era Mª CCª sexagesima, anno regni mei sexto. Et ego rex F., regnans in Toleto et in Castella, hanc cartam, quam fieri iussi, manu propria roboro et confirmo.

Rodericus, Toletane sedis archiepiscopus Hispaniarum primas, confirmat. Mauritius Burgensis episcopus conf. -Tellius Palentinus episcopus conf. -Geraldus Secobiensis episcopus conf. -Lupus Segontinus episcopus conf. -Garsias Conchensis episcopus conf. -Melendus Oxomensis episcopus conf. -Dominicus12 Abulensis episcopus conf. -Dominicus Placentinus episcopus conf. -Johannes Calagurritanus electus13 conf. -Johannes domini Regis cancellarius abbas Valleoleti conf. Alvarus Didaci conf. -Rodericus roderici conf. -Johannes gonçalvi conf. -Alfonsus telli conf. -Guillelmus gonçalvi conf. -Suerius tellii conf. -Guillelmus petri conf. -Didacus martini conf. -Garsias ferrandi maiordomus regine domine berengarie conf. -Ferrandus latronis maior merinus in Castella conf. Stephanus scriptor scripsit.

(Rueda.) SIGNVM FERRANDI REGIS CASTELLE. -Gundisalvus roderici, maiordomus curie Regis, confirmat. -Lupus didaci de faro, alferiz dompni Regis, confirmat.»

FITA, Fidel: "Madrid desde el año 1235 hasta el de 1275". Boletín de la Real Academia de la Historia, Tomo 9, año 1886, pp. 230-239.