Toledo, 1 de mayo de 1152

Privilegio de Alfonso VII confirmando a Madrid la propiedad de
los montes y sierras situados entre la villa y Segovia


LFA OMEGA. In nomine Domini amen. Plerumque sentimus oblivionis incomoda dum rerum gestarum memoriam per scripture seriem negligimus alligare. Ea propter Ego Adefonsus, Hispanie Imperator, una cum filiis meis Sancio et Fernando, vobis concilio de Maydrit et ómnibus posteris vestris quicumque in Maidrit habitaverint, fació cartam donationis de montibus et serris qui sunt inter Maidrit villam vestram et Segobiam, quod sint vestri et de termino vestro ab hac die usque in perpetuum: hos montes et serras vobis dono ad pascua pecoribus vestris, et ad ligna edificiis et necesariis vestris: et concedo quod possideatis dictos montes jure hereditario et habeatis plenam potestatem vetandi et defendendi eos ab ómnibus aliis conciliis qui contra voluntatem vestram, sivead ligna sive ad pascua voluerint in eis sibi dominium vindicare. Dono autem vobis nominatos montes et serras, nominatim et singullatim a Portu del Berroco, qui dividit terminum Abule et Segobie, usque ad Portum de Lozzoya cum ómnibus intermediis montibus, et serris et vallibus: ita quod sicut aqua descendit et decurrit versus villam vestram a summitate ipsorum montium, eos usque ad Maidrit ab hac die usque in perpetuum livere et quiete possideatis: et hoc fació vobis pro bono et fidelissimo servitio quod michi fecistis in partibus sarracenorum et facitis; et quia maiorem fidelitatem inveni in vobis cum servitium vestrum volui: et máxime quia dicti montes vestri fuerunt, et magis ad vos pertinent quam ad aliquos vicinorum conciliorum. Si vero aliquis homo hoc meum factum rumpere tentaverit, sit maledictus et excomunicatus el pectet regie parti milie moravetinos; et dampnum quod vobis intulerit restituat duplicatum.

Facta carta Toleti die kalendarum maii Era millesima centessima nonagésima: Imperante ipso Imperatore in Toleto et Legione in Gallecia et Castella in Najara et Saragotia in Baentia et Almaria.—Comes Barchinonie et Sancius Rex Navarre cum ceteris, vassaili Imperatoris.—Ego Adefonsus Imperator Hispanie hanc cartam quam fieri iussi propria manu mea roboro atque confirmo.—Signum † Imperatoris.—Rex Sancius, filius Imperatoris confirmat.—Rex Fernandus, filius Imperatoris, confirmat.—Comes Pontius, Mayordomus Imperatoris, confirmat.— Ermenegandus, Comes Urgelli, confirmat.—Villelmus Raimundus, confirmat.—Nunius Petriz, Alferiz Imperatoris, confirmat.—R., Toletanus Archiepiscopus et Hispanie primas, confirmat.—Johannes Segoviensis episcopus, confirmat.—Johannes Oxomensis episcopus, confirmat.—Comes Almanrricus, tenens Baentia, confirmat.—Comes Rudericus Petriz, confirmat.—Johannes Fernandiz, Canonicus Eclesie Beati Jacobi et Notarius Imperatoris, scripsit.»

DOMINGO PALACIO, Timoteo: Documentos del Archivo General de la Villa de Madrid, Tomo I, pp. 13-15. Madrid, Imprenta y Litografía Municipal, 1888.