18 de junio de 1118

Privilegio de Alfonso VII confirmando la carta de
población del arrabal y priorato benedictino de San Martín


n Dei nomine. Ego Adefonsus Dei gratia Rex Hispaniæ, vobis Abbati S. Dominici, dno. scilicet Joanni omnique Congregationi eiusdem loci, vobisque etiam Priori S. Martini de Maidrit, videlicet duo. Santio, in dno. salutem. Placuit; nobis inspirante Deo, facere vobis cartulam et nostræ authoritatis confirmationem ut populetis vicum S. Martini de Maidrit, secundum forum Burgi S. Duici. vel S. Facundi, et possideatis in perpetuum aldeas vestras de Valnegral et Villamnovam et [corr. de] Xarama, quæ beatæ memoriæ avus meus Rex Adefonsus dedit vobis. De hominibus undecunque venerint et illi homines qui ibi populati fuerint, sint in potestate et subiectione Abbatis S. Dominici, et Prioris S. Martini, et nulli alio dno. serviant, neque ab aliquo hominum opprimantur, nec faciant vicinitatem in alio loco, sed permaneant in servitio et libertate ac potestate vestra secundum consuetudinem prædictorum in perpetuum, Amen. Et hanc populationem facite ad laudem et honorem Dei, sicut melius potueritis, pro remedio animæ meæ et parentum meorum. Nullus homo sit ausus ædificare domos ad contrarietatem vestram, intra terminum S. Martini, et si aliquis hominum qui populaverit in territorium Ecclesiæ S. Martini, voluerit exire de vestro iure, veniat ad Priorem S. Martini, dicatque ei, quod vult recedere, et vendore hæreditatem, et facturam domorum suarum: et si Prior voluerit emere omnia, emat, et nulli alii homini ille populator sua nisi Priori vendat: si autem Prior emere noluerit, populator vendat sua tali nomini, qui sit in servitio et sub potestate Abbatis S. Dominici, vel Prioris S. Martini. Et si non potuerit invenire aliquem, cui vendat sua, relinquat omnia sub Prioris potestate; et si post longum tempus redire voluerit, reddat ei Prior hæreditatem et domos suas libere, sine ulla contradictione. Intra autem terminum vestrum nullus omnino hominum audeat intrare solares, vel construere domos, absque voluntate Abbatis, vel Prioris S. Martini. Siquis vero hanc cartulam infringere voluerit, decem libras auri ad partem Regis exolvat; et quod auferre tentaverit, in duplo Priori S. Martini et fratribus ibidem servientibus persolvat.

Ego Rex Adefonsus hanc cartham, quam fieri iussi, manu mea confirmo, et præsens signum pono †. Facta cartula confirmationis, Era 1164. 14 [corr. MCLVI. XIV] idus [corr. kalendas] Julii. Bernardus Archiepiscopus Toletane Sedis confirmat. Petrus Palentinensis Episcopus confirmat. Pascalis Burgensis Episcopus confirmat. Aper Abbas Sancti Petri Asilanziæ conf. Petrus Abbas Caradinensis conf. Christophorus Oniensis Abbas conf. Petrus Comes nutritor Regis testis. Rodericus Petriz testis. Guter Hermildez testis. Ordonius Gudistioz testis. Lupus Lupitiz testis. Petrus Diaz testis. Didacus Froillaz testis. Fernandus Garsiæ testis. De Concilio de Septempublica, qui testes item fuerunt. Dominicus Dominici et Amarielo. Munio Mi[n]duniensis Episcopus et Capellanus Regis notuit.»

FITA, Fidel: "Madrid en el siglo XII". Boletín de la Real Academia de la Historia, Tomo 8, año 1886, pp. 46-80.